Hilfe

Vulgata

1 In finem. Psalmus David,
2 cum venit ad eum Nathan propheta, quando intravit ad Bethsabee.
3 Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam ; et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam.
4 Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me.
5 Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper.
6 Tibi soli peccavi, et malum coram te feci ; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.
7 Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea.
8 Ecce enim veritatem dilexisti ; incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi.
9 Asperges me hyssopo, et mundabor ; lavabis me, et super nivem dealbabor.
10 Auditui meo dabis gaudium et lætitiam, et exsultabunt ossa humiliata.
11 Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele.
12 Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis.
13 Ne projicias me a facie tua, et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
14 Redde mihi lætitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me.
15 Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur.
16 Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ, et exsultabit lingua mea justitiam tuam.
17 Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam.
18 Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique ; holocaustis non delectaberis.
19 Sacrificium Deo spiritus contribulatus ; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.
20 Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut ædificentur muri Jerusalem.
21 Tunc acceptabis sacrificium justitiæ, oblationes et holocausta ; tunc imponent super altare tuum vitulos.
© 2017 ERF Medien