Hilfe

Vulgata

1 In finem, pro ea quæ hæreditatem consequitur. Psalmus David.
2 Verba mea auribus percipe, Domine ; intellige clamorem meum.
3 Intende voci orationis meæ, rex meus et Deus meus.
4 Quoniam ad te orabo, Domine, mane exaudies vocem meam.
5 Mane astabo tibi, et videbo quoniam non Deus volens iniquitatem tu es.
6 Neque habitabit juxta te malignus, neque permanebunt injusti ante oculos tuos.
7 Odisti omnes qui operantur iniquitatem ; perdes omnes qui loquuntur mendacium. Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.
8 Ego autem in multitudine misericordiæ tuæ introibo in domum tuam ; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.
9 Domine, deduc me in justitia tua : propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam.
10 Quoniam non est in ore eorum veritas ; cor eorum vanum est.
11 Sepulchrum patens est guttur eorum ; linguis suis dolose agebant, judica illos, Deus. Decidant a cogitationibus suis ; secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine.
12 Et lætentur omnes qui sperant in te ; in æternum exsultabunt, et habitabis in eis. Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum,
13 quoniam tu benedices justo. Domine, ut scuto bonæ voluntatis tuæ coronasti nos.
© 2017 ERF Medien