Hilfe

Vulgata

1 In finem, pro filiis Core. Psalmus.
2 Omnes gentes, plaudite manibus ; jubilate Deo in voce exsultationis :
3 quoniam Dominus excelsus, terribilis, rex magnus super omnem terram.
4 Subjecit populos nobis, et gentes sub pedibus nostris.
5 Elegit nobis hæreditatem suam ; speciem Jacob quam dilexit.
6 Ascendit Deus in jubilo, et Dominus in voce tubæ.
7 Psallite Deo nostro, psallite ; psallite regi nostro, psallite ;
8 quoniam rex omnis terræ Deus, psallite sapienter.
9 Regnabit Deus super gentes ; Deus sedet super sedem sanctam suam.
10 Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham, quoniam dii fortes terræ vehementer elevati sunt.
© 2017 ERF Medien