Hilfe

Vulgata

1 Ipsi David. Judica, Domine, nocentes me ; expugna impugnantes me.
2 Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi.
3 Effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me ; dic animæ meæ : Salus tua ego sum.
4 Confundantur et revereantur quærentes animam meam ; avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala.
5 Fiant tamquam pulvis ante faciem venti, et angelus Domini coarctans eos.
6 Fiat via illorum tenebræ, et lubricum ; et angelus Domini persequens eos.
7 Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui, supervacue exprobraverunt animam meam.
8 Veniat illi laqueus quem ignorat, et captio quam abscondit apprehendat eum, et in laqueum cadat in ipsum.
9 Anima autem mea exsultabit in Domino, et delectabitur super salutari suo.
10 Omnia ossa mea dicent : Domine, quis similis tibi ? eripiens inopem de manu fortiorum ejus ; egenum et pauperem a diripientibus eum.
11 Surgentes testes iniqui, quæ ignorabam interrogabant me.
12 Retribuebant mihi mala pro bonis, sterilitatem animæ meæ.
13 Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio ; humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur.
14 Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam ; quasi lugens et contristatus sic humiliabar.
15 Et adversum me lætati sunt, et convenerunt ; congregata sunt super me flagella, et ignoravi.
16 Dissipati sunt, nec compuncti, tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione ; frenduerunt super me dentibus suis.
17 Domine, quando respicies ? Restitue animam meam a malignitate eorum, a leonibus unicam meam.
18 Confitebor tibi in ecclesia magna ; in populo gravi laudabo te.
19 Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique, qui oderunt me gratis, et annuunt oculis.
20 Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur ; et in iracundia terræ loquentes, dolos cogitabant.
21 Et dilataverunt super me os suum ; dixerunt : Euge, euge ! viderunt oculi nostri.
22 Vidisti, Domine, ne sileas ; Domine, ne discedas a me.
23 Exsurge et intende judicio meo, Deus meus ; et Dominus meus, in causam meam.
24 Judica me secundum justitiam tuam, Domine Deus meus, et non supergaudeant mihi.
25 Non dicant in cordibus suis : Euge, euge, animæ nostræ ; nec dicant : Devoravimus eum.
26 Erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis ; induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me.
27 Exsultent et lætentur qui volunt justitiam meam ; et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus.
28 Et lingua mea meditabitur justitiam tuam, tota die laudem tuam.
© 2017 ERF Medien