Help

Vulgata

1 In finem. Psalmus David.
2 Desiderium cordis ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum.
3 Quoniam prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis ; posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso.
4 Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum in sæculum, et in sæculum sæculi.
5 Magna est gloria ejus in salutari tuo ; gloriam et magnum decorem impones super eum.
6 Quoniam dabis eum in benedictionem in sæculum sæculi ; lætificabis eum in gaudio cum vultu tuo.
7 Quoniam rex sperat in Domino ; et in misericordia Altissimi non commovebitur.
8 Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis ; dextera tua inveniat omnes qui te oderunt.
9 Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui : Dominus in ira sua conturbabit eos et devorabit eos ignis.
10 Fructum eorum de terra perdes, et semen eorum a filiis hominum,
11 quoniam declinaverunt in te mala ; cogitaverunt consilia quæ non potuerunt stabilire.
12 Quoniam pones eos dorsum ; in reliquiis tuis præparabis vultum eorum.
13 Exaltare, Domine, in virtute tua ; cantabimus et psallemus virtutes tuas.
© 2019 ERF Medien