Hilfe

Vulgata

1 Canticum graduum. Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israël,
2 nisi quia Dominus erat in nobis : cum exsurgerent homines in nos,
3 forte vivos deglutissent nos ; cum irasceretur furor eorum in nos,
4 forsitan aqua absorbuisset nos ;
5 torrentem pertransivit anima nostra ; forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem.
6 Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum.
7 Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium ; laqueus contritus est, et nos liberati sumus.
8 Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit cælum et terram.
© 2017 ERF Medien