Hilfe

Vulgata

1 Canticum graduum. Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me.
2 Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa.
3 Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam ?
4 Sagittæ potentis acutæ, cum carbonibus desolatoriis.
5 Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est ! habitavi cum habitantibus Cedar ;
6 multum incola fuit anima mea.
7 Cum his qui oderunt pacem eram pacificus ; cum loquebar illis, impugnabant me gratis.
© 2017 ERF Medien