Hilfe

Vulgata

1 Psalmus David. Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
2 Virgam virtutis tuæ emittet Dominus ex Sion : dominare in medio inimicorum tuorum.
3 Tecum principium in die virtutis tuæ in splendoribus sanctorum ; ex utero, ante luciferum, genui te.
4 Juravit Dominus, et non pœnitebit eum : Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech.
5 Dominus a dextris tuis ; confregit in die iræ suæ reges.
6 Judicabit in nationibus ; implebit ruinas, conquassabit capita in terra multorum,
7 de torrente in via bibet ; propterea exaltabit caput.
© 2017 ERF Medien