Hilfe

Vulgata

1 Væ civitas sanguinum, universa mendacii dilaceratione plena ! non recedet a te rapina.
2 Vox flagelli, et vox impetus rotæ, et equi frementis, et quadrigæ ferventis, et equitis ascendentis,
3 et micantis gladii, et fulgurantis hastæ, et multitudinis interfectæ, et gravis ruinæ ; nec est finis cadaverum, et corruent in corporibus suis.
4 Propter multitudinem fornicationum meretricis speciosæ, et gratæ, et habentis maleficia, quæ vendidit gentes in fornicationibus suis, et familias in maleficiis suis.
5 Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et revelabo pudenda tua in facie tua ; et ostendam gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam tuam.
6 Et projiciam super te abominationes, et contumeliis te afficiam, et ponam te in exemplum.
7 Et erit : omnis qui viderit te resiliet a te, et dicet : Vastata est Ninive. Quis commovebit super te caput ? unde quæram consolatorem tibi ?
8 Numquid melior es Alexandria populorum, quæ habitat in fluminibus ? aquæ in circuti ejus ; cujus divitiæ, mare ; aquæ, muri ejus.
9 Æthiopia fortitudo ejus, et Ægyptus, et non est finis ; Africa et Lybies fuerunt in auxilio tuo.
10 Sed et ipsa in transmigrationem ducta est in captivitatem : parvuli ejus elisi sunt in capite omnium viarum, et super inclytos ejus miserunt sortem, et omnes optimates ejus confixi sunt in compedibus.
11 Et tu ergo inebriaberis, et eris despecta : et tu quæres auxilium ab inimico.
12 Omnes munitiones tuæ sicut ficus cum grossis suis : si concussæ fuerint, cadent in os comedentis.
13 Ecce populus tuus mulieres in medio tui : inimicis tuis adapertione pandentur portæ terræ tuæ, devorabit ignis vectes tuos.
14 Aquam propter obsidionem hauri tibi : exstrue munitiones tuas, intra in lutum, et calca, subigens tene laterem.
15 Ibi comedet te ignis, peribis gladio, devorabit te ut bruchus : congregare ut bruchus, multiplicare ut locusta.
16 Plures fecisti negotiationes tuas quam stellæ sint cæli ; bruchus expansus est, et avolavit.
17 Custodes tui quasi locustæ, et parvuli tui quasi locustæ locustarum, quæ considunt in sepibus in die frigoris : sol ortus est, et avolaverunt, et non est cognitus locus earum ubi fuerint.
18 Dormitaverunt pastores tui, rex Assur, sepelientur principes tui : latitavit populus tuus in montibus, et non est qui congreget.
19 Non est obscura contritio tua ; pessima est plaga tua. Omnes qui audierunt auditionem tuam compresserunt manum super te : quia super quem non transiit malitia tua semper ?
© 2018 ERF Medien