Hilfe

Vulgata

1 Væ qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris ! In luce matutina faciunt illud, quoniam contra Deum est manus eorum.
2 Et concupierunt agros, et violenter tulerunt : et rapuerunt domos, et calumniabantur virum, et domum ejus : virum, et hæreditatem ejus.
3 Idcirco hæc dicit Dominus : Ecce ego cogito super familiam istam malum, unde non auferetis colla vestra, et non ambulabitis superbi : quoniam tempus pessimum est.
4 In die illa sumetur super vos parabola, et cantabitur canticum cum suavitate, dicentium : Depopulatione vastati sumus ; pars populi mei commutata est : quomodo recedet a me, cum revertatur, qui regiones nostras dividat ?
5 Propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in cœtu Domini.
6 Ne loquamini loquentes ; non stillabit super istos, non comprehendet confusio.
7 Dicit domus Jacob : Numquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt cogitationes ejus ? nonne verba mea bona sunt cum eo qui recte graditur ?
8 et e contrario populus meus in adversarium consurrexit. Desuper tunica pallium sustulistis : et eos qui transibant simpliciter convertistis in bellum.
9 Mulieres populi mei ejecistis de domo deliciarum suarum ; a parvulis earum tulistis laudem meam in perpetuum.
10 Surgite, et ite, quia non habetis hic requiem : propter immunditiam ejus corrumpetur putredine pessima.
11 Utinam non essem vir habens spiritum, et mendacium potius loquerer ! Stillabo tibi in vinum et in ebrietatem ; et erit super quem stillatur populus iste.
12 Congregatione congregabo, Jacob, totum te ; in unum conducam reliquias Israël : pariter ponam illum quasi gregem in ovili, quasi pecus in medio caularum : tumultuabuntur a multitudine hominum.
13 Ascendet enim pandens iter ante eos : divident, et transibunt portam, et ingredientur per eam : et transibit rex eorum coram eis, et Dominus in capite eorum.
© 2018 ERF Medien