Hilfe

Vulgata

1 Et præparavit Dominus piscem grandem ut deglutiret Jonam : et erat Jonas in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus.
2 Et oravit Jonas ad Dominum Deum suum de ventre piscis,
3 et dixit : Clamavi de tribulatione mea ad Dominum, et exaudivit me ; de ventre inferi clamavi, et exaudisti vocem meam.
4 Et projecisti me in profundum in corde maris, et flumen circumdedit me : omnes gurgites tui, et fluctus tui super me transierunt.
5 Et ego dixi : Abjectus sum a conspectu oculorum tuorum ; verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum.
6 Circumdederunt me aquæ usque ad animam : abyssus vallavit me, pelagus operuit caput meum.
7 Ad extrema montium descendi ; terræ vectes concluserunt me in æternum : et sublevabis de corruptione vitam meam, Domine Deus meus.
8 Cum angustiaretur in me anima mea, Domini recordatus sum : ut veniat ad te oratio mea, ad templum sanctum tuum.
9 Qui custodiunt vanitates frustra, misericordiam suam derelinquunt.
10 Ego autem in voce laudis immolabo tibi : quæcumque vovi, reddam pro salute Domino.
11 Et dixit Dominus pisci, et evomuit Jonam in aridam.
© 2018 ERF Medien