Hilfe

Vulgata

1 Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor justus ejus, et salvator ejus ut lampas accendatur.
2 Et videbunt gentes justum tuum, et cuncti reges inclytum tuum ; et vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominabit.
3 Et eris corona gloriæ in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui.
4 Non vocaberis ultra Derelicta, et terra tua non vocabitur amplius Desolata ; sed vocaberis Voluntas mea in ea, et terra tua Inhabitata, quia complacuit Domino in te ; et terra tua inhabitabitur.
5 Habitabit enim juvenis cum virgine, et habitabunt in te filii tui ; et gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus.
6 Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes ; tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt. Qui reminiscimini Domini, ne taceatis,
7 et ne detis silentium ei, donec stabiliat et donec ponat Jerusalem laudem in terra.
8 Juravit Dominus in dextera sua, et in brachio fortitudinis suæ : Si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis ; et si biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti.
9 Quia qui congregant illud, comedent, et laudabunt Dominum ; et qui comportant illud, bibent in atriis sanctis meis.
10 Transite, transite per portas, præparate viam populo, planum facite iter, eligite lapides, et elevate signum ad populos.
11 Ecce Dominus auditum fecit in extremis terræ : Dicite filiæ Sion : Ecce Salvator tuus venit ; ecce merces ejus cum eo, et opus ejus coram illo.
12 Et vocabunt eos Populus sanctus, redempti a Domino ; tu autem vocaberis : Quæsita civitas, et non derelicta.
© 2017 ERF Medien