Hilfe

Vulgata

1 Hæc dicit Dominus : Quis est hic liber repudii matris vestræ, quo dimisi eam ? aut quis est creditor meus, cui vendidi vos ? Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis, et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram.
2 Quia veni, et non erat vir ; vocavi, et non erat qui audiret. Numquid abbreviata et parvula facta est manus mea, ut non possim redimere ? aut non est in me virtus ad liberandum ? Ecce in increpatione mea desertum faciam mare, ponam flumina in siccum ; computrescent pisces sine aqua, et morientur in siti.
3 Induam cælos tenebris, et saccum ponam operimentum eorum.
4 Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo. Erigit mane, mane erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum.
5 Dominus Deus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico ; retrorsum non abii.
6 Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus ; faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me.
7 Dominus Deus auxiliator meus, ideo non sum confusus ; ideo posui faciem meam ut petram durissimam, et scio quoniam non confundar.
8 Juxta est qui justificat me ; quis contradicet mihi ? Stemus simul ; quis est adversarius meus ? accedat ad me.
9 Ecce Dominus Deus auxiliator meus ; quis est qui condemnet me ? Ecce omnes quasi vestimentum conterentur ; tinea comedet eos.
10 Quis ex vobis timens Dominum, audiens vocem servi sui ? Qui ambulavit in tenebris, et non est lumen ei, speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum.
11 Ecce vos omnes accendentes ignem, accincti flammis ; ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis ; de manu mea factum est hoc vobis ; in doloribus dormietis.
© 2017 ERF Medien