Hilfe

Vulgata

1 Confractus est Bel, contritus est Nabo ; facta sunt simulacra eorum bestiis et jumentis, onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem.
2 Contabuerunt, et contrita sunt simul ; non potuerunt salvare portantem, et anima eorum in captivitatem ibit.
3 Audite me, domus Jacob, et omne residuum domus Israël ; qui portamini a meo utero, qui gestamini a mea vulva.
4 Usque ad senectam ego ipse, et usque ad canos ego portabo ; ego feci, et ego feram ; ego portabo, et salvabo.
5 Cui assimilastis me, et adæquastis, et comparastis me, et fecistis similem ?
6 Qui confertis aurum de sacculo, et argentum statera ponderatis, conducentes aurificem ut faciat deum, et procidunt, et adorant.
7 Portant illum in humeris gestantes, et ponentes in loco suo, et stabit, ac de loco suo non movebitur ; sed et cum clamaverint ad eum, non audiet ; de tribulatione non salvabit eos.
8 Mementote istud, et confundamini ; redite, prævaricatores, ad cor.
9 Recordamini prioris sæculi, quoniam ego sum Deus, et non est ultra Deus nec est similis mei.
10 Annuntians ab exordio novissimum, et ab initio quæ necdum facta sunt, dicens : Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet.
11 Vocans ab oriente avem, et de terra longinqua virum voluntatis meæ ; et locutus sum, et adducam illud ; creavi et faciam illud.
12 Audite me, duro corde, qui longe estis a justitia.
13 Prope feci justitiam meam, non elongabitur, et salus mea non morabitur. Dabo in Sion salutem, et in Israël gloriam meam.
© 2017 ERF Medien