Hilfe

Vulgata

1 Ecce servus meus, suscipiam eum ; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea : dedi spiritum meum super eum, judicium gentibus proferet.
2 Non clamabit, neque accipiet personam ; nec audietur vox ejus foris.
3 Calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non extinguet ; in veritate educet judicium.
4 Non erit tristis, neque turbulentus, donec ponat in terra judicium ; et legem ejus insulæ exspectabunt.
5 Hæc dicit Dominus Deus, creans cælos, et extendens eos ; formans terram, et quæ germinant ex ea, dans flatum populo qui est super eam, et spiritum calcantibus eam.
6 Ego Dominus vocavi te in justitia, et apprehendi manum tuam, et servavi te ; et dedi te in fœdus populi, in lucem gentium,
7 ut aperires oculos cæcorum, et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris.
8 Ego Dominus, hoc est nomen meum ; gloriam meam alteri non dabo, et laudem meam sculptilibus.
9 Quæ prima fuerunt, ecce venerunt ; nova quoque ego annuntio : antequam oriantur, audita vobis faciam.
10 Cantate Domino canticum novum, laus ejus ab extremis terræ, qui descenditis in mare, et plenitudo ejus ; insulæ, et habitatores earum.
11 Sublevetur desertum et civitates ejus. In domibus habitabit Cedar : laudate, habitatores petræ, de vertice montium clamabunt.
12 Ponent Domino gloriam, et laudem ejus in insulis nuntiabunt.
13 Dominus sicut fortis egredietur, sicut vir præliator suscitabit zelum ; vociferabitur, et clamabit : super inimicos suos confortabitur.
14 Tacui semper, silui, patiens fui ; sicut parturiens loquar ; dissipabo, et absorbebo simul.
15 Desertos faciam montes et colles, et omne gramen eorum exsiccabo ; et ponam flumina in insulas, et stagna arefaciam.
16 Et ducam cæcos in viam quam nesciunt, et in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam ; ponam tenebras coram eis in lucem, et prava in recta ; hæc verba feci eis, et non dereliqui eos.
17 Conversi sunt retrorsum, confundantur confusione qui confidunt in sculptili, qui dicunt conflatili : Vos dii nostri.
18 Surdi, audite ; et cæci, intuemini ad videndum.
19 Quis cæcos, nisi servus meus ; et surdus, nisi ad quem nuntios meos misi ? Quis cæcus, nisi qui venundatus est ? et quis cæcus, nisi servus Domini ?
20 Qui vides multa, nonne custodies ? qui apertas habes aures, nonne audies ?
21 Et Dominus voluit ut sanctificaret eum, et magnificaret legem, et extolleret.
22 Ipse autem populus direptus, et vastatus ; laqueus juvenum omnes, et in domibus carcerum absconditi sunt ; facti sunt in rapinam, nec est qui eruat ; in direptionem, nec est qui dicat : Redde.
23 Quis est in vobis qui audiat hoc, attendat, et auscultet futura ?
24 Quis dedit in direptionem Jacob, et Israël vastantibus? Nonne Dominus ipse, cui peccavimus ? Et noluerunt in viis ejus ambulare, et non audierunt legem ejus.
25 Et effudit super eum indignationem furoris sui, et forte bellum ; et combussit eum in circuitu, et non cognovit ; et succendit eum, et non intellexit.
© 2017 ERF Medien