Hilfe

Vulgata

1 Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra Palæstinos, antequam percuteret Pharao Gazam.
2 Hæc dicit Dominus : Ecce aquæ ascendunt ab aquilone, et erunt quasi torrens inundans, et operient terram et plenitudinem ejus, urbem et habitatores ejus. Clamabunt homines, et ululabunt omnes habitatores terræ,
3 a strepitu pompæ armorum, et bellatorum ejus, a commotione quadrigarum ejus, et multitudine rotarum illius. Non respexerunt patres filios manibus dissolutis,
4 pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philisthiim, et dissipabitur Tyrus et Sidon, cum omnibus reliquis auxiliis suis : depopulatus est enim Dominus Palæstinos, reliquias insulæ Cappadociæ.
5 Venit calvitium super Gazam, conticuit Ascalon, et reliquiæ vallis earum : usquequo concideris ?
6 O mucro Domini, usquequo non quiesces ? ingredere in vaginam tuam, refrigerare, et sile.
7 Quomodo quiescet, cum Dominus præceperit ei adversus Ascalonem, et adversus maritimas ejus regiones, ibique condixerit illi ?
© 2018 ERF Medien