Hilfe

Vulgata

1 Verbum quod locutus est Jeremias propheta ad Baruch filium Neriæ, cum scripsisset verba hæc in libro ex ore Jeremiæ, anno quarto Joakim filii Josiæ regis Juda, dicens :
2 Hæc dicit Dominus Deus Israël ad te, Baruch :
3 Dixisti : Væ misero mihi ! quoniam addidit Dominus dolorem dolori meo : laboravi in gemitu meo, et requiem non inveni.
4 Hæc dicit Dominus : Sic dices ad eum : Ecce quos ædificavi, ego destruo : et quos plantavi, ego evello, et universam terram hanc :
5 et tu quæris tibi grandia ? Noli quærere, quia ecce ego adducam malum super omnem carnem, ait Dominus, et dabo tibi animam tuam in salutem in omnibus locis ad quæcumque perrexeris.
© 2017 ERF Medien