Hilfe

Vulgata

1 Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum : verumtamen justa loquar ad te : Quare via impiorum prosperatur, bene est omnibus qui prævaricantur, et inique agunt ?
2 Plantasti eos, et radicem miserunt : proficiunt, et faciunt fructum : prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum.
3 Et tu, Domine, nosti me, vidisti me, et probasti cor meum tecum. Congrega eos quasi gregem ad victimam, et sanctifica eos in die occisionis.
4 Usquequo lugebit terra, et herba omnis regionis siccabitur, propter malitiam habitantium in ea ? Consumptum est animal, et volucre, quoniam dixerunt : Non videbit novissima nostra.
5 Si cum peditibus currens laborasti, quomodo contendere poteris cum equis ? Cum autem in terra pacis securus fueris, quid facies in superbia Jordanis ?
6 Nam et fratres tui, et domus patris tui, etiam ipsi pugnaverunt adversum te, et clamaverunt post te plena voce : ne credas eis, cum locuti fuerint tibi bona.
7 Reliqui domum meam, dimisi hæreditatem meam : dedi dilectam animam meam in manu inimicorum ejus.
8 Facta est mihi hæreditas mea quasi leo in silva : dedit contra me vocem, ideo odivi eam.
9 Numquid avis discolor hæreditas mea mihi ? numquid avis tincta per totum ? Venite, congregamini, omnes bestiæ terræ, properate ad devorandum.
10 Pastores multi demoliti sunt vineam meam, conculcaverunt partem meam, dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis.
11 Posuerunt eam in dissipationem, luxitque super me : desolatione desolata est omnis terra, quia nullus est qui recogitet corde.
12 Super omnes vias deserti venerunt vastatores, quia gladius Domini devorabit : ab extremo terræ usque ad extremum ejus, non est pax universæ carni.
13 Seminaverunt triticum, et spinas messuerunt : hæreditatem acceperunt, et non eis proderit. Confundemini a fructibus vestris propter iram furoris Domini.
14 Hæc dicit Dominus adversum omnes vicinos meos pessimos, qui tangunt hæreditatem quam distribui populo meo Israël : Ecce ego evellam eos de terra sua, et domum Juda evellam de medio eorum.
15 Et cum evulsero eos, convertar, et miserebor eorum, et reducam eos, virum ad hæreditatem suam, et virum in terram suam.
16 Et erit : si eruditi didicerint vias populi mei, ut jurent in nomine meo : Vivit Dominus ! sicut docuerunt populum meum jurare in Baal, ædificabuntur in medio populi mei.
17 Quod si non audierint, evellam gentem illam evulsione et perditione, ait Dominus.
© 2018 ERF Medien