Hilfe

Vulgata

2 SPONSA. Osculetur me osculo oris sui ; quia meliora sunt ubera tua vino,
3 fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum ; ideo adolescentulæ dilexerunt te.
4 CHORUS ADOLESCENTULARUM. Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua ; exsultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te.
5 SPONSA. Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.
6 Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meæ pugnaverunt contra me ; posuerunt me custodem in vineis : vineam meam non custodivi.
7 Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.
8 SPONSUS. Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum.
9 Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea.
10 Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis ; collum tuum sicut monilia.
11 Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.
12 SPONSA. Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.
13 Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi ; inter ubera mea commorabitur.
14 Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi.
15 SPONSUS. Ecce tu pulchra es, amica mea ! ecce tu pulchra es ! Oculi tui columbarum.
16 SPONSA. Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus ! Lectulus noster floridus.
17 Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.
© 2019 ERF Medien