Hilfe

Vulgata

1 Numquid nosti tempus partus ibicum in petris ? vel parturientes cervas observasti ?
2 Dinumerasti menses conceptus earum, et scisti tempus partus earum ?
3 Incurvantur ad fœtum, et pariunt, et rugitus emittunt.
4 Separantur filii earum, et pergunt ad pastum : egrediuntur, et non revertuntur ad eas.
5 Quis dimisit onagrum liberum, et vincula ejus quis solvit ?
6 cui dedi in solitudine domum, et tabernacula ejus in terra salsuginis.
7 Contemnit multitudinem civitatis : clamorem exactoris non audit.
8 Circumspicit montes pascuæ suæ, et virentia quæque perquirit.
9 Numquid volet rhinoceros servire tibi, aut morabitur ad præsepe tuum ?
10 Numquid alligabis rhinocerota ad arandum loro tuo, aut confringet glebas vallium post te ?
11 Numquid fiduciam habebis in magna fortitudine ejus, et derelinques ei labores tuos ?
12 Numquid credes illi quod sementem reddat tibi, et aream tuam congreget ?
13 Penna struthionis similis est pennis herodii et accipitris.
14 Quando derelinquit ova sua in terra, tu forsitan in pulvere calefacies ea ?
15 Obliviscitur quod pes conculcet ea, aut bestia agri conterat.
16 Duratur ad filios suos, quasi non sint sui : frustra laboravit, nullo timore cogente.
17 Privavit enim eam Deus sapientia, nec dedit illi intelligentiam.
18 Cum tempus fuerit, in altum alas erigit : deridet equum et ascensorem ejus.
19 Numquid præbebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo ejus hinnitum ?
20 Numquid suscitabis eum quasi locustas ? gloria narium ejus terror.
21 Terram ungula fodit, exultat audacter : in occursum pergit armatis.
22 Contemnit pavorem, nec cedit gladio.
23 Super ipsum sonabit pharetra : vibrabit hasta et clypeus :
24 fervens et fremens sorbet terram, nec reputat tubæ sonare clangorem.
25 Ubi audierit buccinam, dicit : Vah ! procul odoratur bellum, exhortationem ducum, et ululatum exercitus.
26 Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad austrum ?
27 Numquid ad præceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum suum ?
28 In petris manet, et in præruptis silicibus commoratur atque inaccessis rupibus.
29 Inde contemplatur escam, et de longe oculi ejus prospiciunt.
30 Pulli ejus lambent sanguinem : et ubicumque cadaver fuerit, statim adest.
31 Et adjecit Dominus, et locutus est ad Job :
32 Numquid qui contendit cum Deo, tam facile conquiescit ? utique qui arguit Deum, debet respondere ei.
33 Respondens autem Job Domino, dixit :
34 Qui leviter locutus sum, respondere quid possum ? manum meam ponam super os meum.
35 Unum locutus sum, quod utinam non dixissem : et alterum, quibus ultra non addam.
© 2018 ERF Medien