Hilfe

Vulgata

1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit :
2 Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis.
3 Numquid est numerus militum ejus ? et super quem non surget lumen illius ?
4 Numquid justificari potest homo comparatus Deo ? aut apparere mundus natus de muliere ?
5 Ecce luna etiam non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus :
6 quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis !
© 2018 ERF Medien