Hilfe

Vulgata

1 Homo, natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis.
2 Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet.
3 Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in judicium ?
4 Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine ? nonne tu qui solus es ?
5 Breves dies hominis sunt : numerus mensium ejus apud te est : constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt.
6 Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii, dies ejus.
7 Lignum habet spem : si præcisum fuerit, rursum virescit, et rami ejus pullulant.
8 Si senuerit in terra radix ejus, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,
9 ad odorem aquæ germinabit, et faciet comam, quasi cum primum plantatum est.
10 Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus, atque consumptus, ubi, quæso, est ?
11 Quomodo si recedant aquæ de mari, et fluvius vacuefactus arescat :
12 sic homo, cum dormierit, non resurget, donec atteratur cælum, non evigilabit, nec consurget de somno suo.
13 Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me, donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus in quo recorderis mei ?
14 Putasne, mortuus homo rursum vivat ? cunctis diebus quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea.
15 Vocabis me, et ego respondebo tibi : operi manuum tuarum porriges dexteram.
16 Tu quidem gressus meos dinumerasti, sed parce peccatis meis.
17 Signasti quasi in sacculo delicta mea, sed curasti iniquitatem meam.
18 Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo :
19 lapides excavant aquæ, et alluvione paulatim terra consumitur : et hominem ergo similiter perdes.
20 Roborasti eum paululum, ut in perpetuum transiret : immutabis faciem ejus, et emittes eum.
21 Sive nobiles fuerint filii ejus, sive ignobiles, non intelliget.
22 Attamen caro ejus, dum vivet, dolebit, et anima illius super semetipso lugebit.
© 2018 ERF Medien