Hilfe

Vulgata

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
2 Fili hominis, notas fac Jerusalem abominationes suas,
3 et dices : Hæc dicit Dominus Deus Jerusalem : Radix tua et generatio tua de terra Chanaan : pater tuus Amorrhæus, et mater tua Cethæa.
4 Et quando nata es, in die ortus tui, non est præcisus umbilicus tuus : et aqua non es lota in salutem, nec sale salita, nec involuta pannis.
5 Non pepercit super te oculus, ut faceret tibi unum de his, misertus tui : sed projecta es super faciem terræ in abjectione animæ tuæ, in die qua nata es.
6 Transiens autem per te, vidi te conculcari in sanguine tuo, et dixi tibi cum esses in sanguine tuo : Vive, dixi, inquam, tibi ; in sanguine tuo vive.
7 Multiplicatam quasi germen agri dedi te : et multiplicata es, et grandis effecta, et ingressa es, et pervenisti ad mundum muliebrem : ubera tua intumuerunt, et pilus tuus germinavit : et eras nuda, et confusione plena.
8 Et transivi per te, et vidi te : et ecce tempus tuum, tempus amantium : et expandi amictum meum super te, et operui ignominiam tuam : et juravi tibi, et ingressus sum pactum tecum, ait Dominus Deus, et facta es mihi.
9 Et lavi te aqua, et emundavi sanguinem tuum ex te, et unxi te oleo.
10 Et vestivi te discoloribus, et calceavi te janthino : et cinxi te bysso, et indui te subtilibus.
11 Et ornavi te ornamento, et dedi armillas in manibus tuis, et torquem circa collum tuum.
12 Et dedi inaurem super os tuum, et circulos auribus tuis, et coronam decoris in capite tuo.
13 Et ornata es auro et argento, et vestita es bysso et polymito et multicoloribus : similam, et mel, et oleum comedisti : et decora facta es vehementer nimis, et profecisti in regnum.
14 Et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam, quia perfecta eras in decore meo, quem posueram super te, dicit Dominus Deus.
15 Et habens fiduciam in pulchritudine tua, fornicata es in nomine tuo : et exposuisti fornicationem tuam omni transeunti, et ejus fieres.
16 Et sumens de vestimentis tuis, fecisti tibi excelsa hinc inde consuta, et fornicata es super eis sicut non est factum, neque futurum est.
17 Et tulisti vasa decoris tui de auro meo atque argento meo, quæ dedi tibi, et fecisti tibi imagines masculinas, et fornicata es in eis.
18 Et sumpsisti vestimenta tua multicoloria, et operuisti illas, et oleum meum et thymiama meum posuisti coram eis.
19 Et panem meum quem dedi tibi, similam, et oleum, et mel, quibus enutrivi te, posuisti in conspectu eorum in odorem suavitatis : et factum est, ait Dominus Deus.
20 Et tulisti filios tuos et filias tuas, quas generasti mihi, et immolasti eis ad devorandum. Numquid parva est fornicatio tua ?
21 Immolasti filios meos, et dedisti, illos consecrans, eis.
22 Et post omnes abominationes tuas et fornicationes, non es recordata dierum adolescentiæ tuæ, quando eras nuda, et confusione plena, conculcata in sanguine tuo.
23 Et accidit post omnem malitiam tuam (væ, væ tibi ! ait Dominus Deus),
24 et ædificasti tibi lupanar, et fecisti tibi prostibulum in cunctis plateis.
25 Ad omne caput viæ ædificasti signum prostitutionis tuæ, et abominabilem fecisti decorem tuum : et divisisti pedes tuos omni transeunti, et multiplicasti fornicationes tuas :
26 et fornicata es cum filiis Ægypti, vicinis tuis, magnarum carnium : et multiplicasti fornicationem tuam ad irritandum me.
27 Ecce ego extendam manum meam super te, et auferam justificationem tuam, et dabo te in animas odientium te filiarum Palæstinarum, quæ erubescunt in via tua scelerata.
28 Et fornicata es in filiis Assyriorum eo quod necdum fueris expleta : et postquam fornicata es, nec sic es satiata :
29 et multiplicasti fornicationem tuam in terra Chanaan cum Chaldæis, et nec sic satiata es.
30 In quo mundabo cor tuum, ait Dominus Deus, cum facias omnia hæc opera mulieris meretricis et procacis ?
31 Quia fabricasti lupanar tuum in capite omnis viæ, et excelsum tuum fecisti in omni platea : nec facta es quasi meretrix fastidio augens pretium :
32 sed quasi mulier adultera, quæ super virum suum inducit alienos.
33 Omnibus meretricibus dantur mercedes : tu autem dedisti mercedes cunctis amatoribus tuis, et dona donabas eis, ut intrarent ad te undique ad fornicandum tecum.
34 Factumque est in te contra consuetudinem mulierum in fornicationibus tuis, et post te non erit fornicatio : in eo enim quod dedisti mercedes, et mercedes non accepisti, factum est in te contrarium.
35 Propterea, meretrix, audi verbum Domini.
36 Hæc dicit Dominus Deus : Quia effusum est æs tuum et revelata est ignominia tua in fornicationibus tuis super amatores tuos, et super idola abominationum tuarum, in sanguine filiorum tuorum quos dedisti eis,
37 ecce ego congregabo omnes amatores tuos, quibus commista es, et omnes quos dilexisti, cum universis quos oderas : et congregabo eos super te undique, et nudabo ignominiam tuam coram eis, et videbunt omnem turpitudinem tuam.
38 Et judicabo te judiciis adulterarum, et effundentium sanguinem : et dabo te in sanguinem furoris et zeli.
39 Et dabo te in manus eorum, et destruent lupanar tuum, et demolientur prostibulum tuum : et denudabunt te vestimentis tuis, et auferent vasa decoris tui, et derelinquent te nudam, plenamque ignominia :
40 et adducent super te multitudinem, et lapidabunt te lapidibus, et trucidabunt te gladiis suis :
41 et comburent domos tuas igni, et facient in te judicia in oculis mulierum plurimarum : et desines fornicari, et mercedes ultra non dabis :
42 et requiescet indignatio mea in te, et auferetur zelus meus a te : et quiescam, nec irascar amplius.
43 Eo quod non fueris recordata dierum adolescentiæ tuæ, et provocasti me in omnibus his, quapropter et ego vias tuas in capite tuo dedi, ait Dominus Deus, et non feci juxta scelera tua in omnibus abominationibus tuis.
44 Ecce omnis qui dicit vulgo proverbium, in te assumet illud, dicens : Sicut mater, ita et filia ejus.
45 Filia matris tuæ es tu, quæ projecit virum suum et filios suos : et soror sororum tuarum es tu, quæ projecerunt viros suos et filios suos : mater vestra Cethæa, et pater vester Amorrhæus.
46 Et soror tua major, Samaria, ipsa et filiæ ejus, quæ habitant ad sinistram tuam : soror autem tua minor te, quæ habitat a dextris tuis, Sodoma, et filiæ ejus.
47 Sed nec in viis earum ambulasti, neque secundum scelera earum fecisti pauxillum minus : pene sceleratiora fecisti illis in omnibus viis tuis.
48 Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non fecit Sodoma, soror tua, ipsa et filiæ ejus, sicut fecisti tu, et filiæ tuæ.
49 Ecce hæc fuit iniquitas Sodomæ, sororis tuæ : superbia, saturitas panis et abundantia, et otium ipsius, et filiarum ejus : et manum egeno et pauperi non porrigebant :
50 et elevatæ sunt, et fecerunt abominationes coram me : et abstuli eas sicut vidisti.
51 Et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit : sed vicisti eas sceleribus tuis, et justificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis quas operata es.
52 Ergo et tu porta confusionem tuam, quæ vicisti sorores tuas peccatis tuis, scelerantius agens ab eis : justificatæ sunt enim a te : ergo et tu confundere, et porta ignominiam tuam, quæ justificasti sorores tuas.
53 Et convertam restituens eas conversione Sodomorum cum filiabus suis, et conversione Samariæ et filiarum ejus, et convertam reversionem tuam in medio earum,
54 ut portes ignominiam tuam, et confundaris in omnibus quæ fecisti consolans eas.
55 Et soror tua Sodoma et filiæ ejus revertentur ad antiquitatem suam, et Samaria et filiæ ejus revertentur ad antiquitatem suam, et tu et filiæ tuæ revertemini ad antiquitatem vestram.
56 Non fuit autem Sodoma, soror tua, audita in ore tuo, in die superbiæ tuæ,
57 antequam revelaretur malitia tua, sicut hoc tempore in opprobrium filiarum Syriæ, et cunctarum in circuitu tuo filiarum Palæstinarum quæ ambiunt te per gyrum.
58 Scelus tuum et ignominiam tuam tu portasti, ait Dominus Deus.
59 Quia hæc dicit Dominus Deus : Et faciam tibi sicut despexisti juramentum, ut irritum faceres pactum :
60 et recordabor ego pacti mei tecum in diebus adolescentiæ tuæ, et suscitabo tibi pactum sempiternum.
61 Et recordaberis viarum tuarum, et confunderis, cum receperis sorores tuas te majores cum minoribus tuis : et dabo eas tibi in filias, sed non ex pacto tuo.
62 Et suscitabo ego pactum meum tecum, et scies quia ego Dominus :
63 ut recorderis, et confundaris, et non sit tibi ultra aperire os præ confusione tua, cum placatus tibi fuero in omnibus quæ fecisti, ait Dominus Deus.
© 2017 ERF Medien