Hilfe

Vulgata

1 Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quæ sunt ad Deum, ut offerat dona, et sacrificia pro peccatis :
2 qui condolere possit iis qui ignorant et errant : quoniam et ipse circumdatus est infirmitate :
3 et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis.
4 Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron.
5 Sic et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret : sed qui locutus est ad eum : Filius meus es tu, ego hodie genui te.
6 Quemadmodum et in alio loco dicit : Tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech.
7 Qui in diebus carnis suæ preces, supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte cum clamore valido, et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia.
8 Et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex iis, quæ passus est, obedientiam :
9 et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi, causa salutis æternæ,
10 appellatus a Deo pontifex juxta ordinem Melchisedech.
11 De quo nobis grandis sermo, et ininterpretabilis ad dicendum : quoniam imbecilles facti estis ad audiendum.
12 Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini quæ sint elementa exordii sermonum Dei : et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo.
13 Omnis enim, qui lactis est particeps, expers est sermonis justitiæ : parvulus enim est.
14 Perfectorum autem est solidus cibus : eorum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali.
© 2018 ERF Medien