Hilfe

Vulgata

1 Oratio Habacuc prophetæ, pro ignorantiis.
2 Domine, audivi auditionem tuam, et timui. Domine, opus tuum, in medio annorum vivifica illud ; in medio annorum notum facies : cum iratus fueris, misericordiæ recordaberis.
3 Deus ab austro veniet, et Sanctus de monte Pharan : operuit cælos gloria ejus, et laudis ejus plena est terra.
4 Splendor ejus ut lux erit, cornua in manibus ejus : ibi abscondita est fortitudo ejus.
5 Ante faciem ejus ibit mors, et egredietur diabolus ante pedes ejus.
6 Stetit, et mensus est terram ; aspexit, et dissolvit gentes, et contriti sunt montes sæculi : incurvati sunt colles mundi ab itineribus æterntatis ejus.
7 Pro iniquitate vidi tentoria Æthiopiæ ; turbabuntur pelles terræ Madian.
8 Numquid in fluminibus iratus es, Domine ? aut in fluminibus furor tuus ? vel in mari indignatio tua ? Qui ascendes super equos tuos, et quadrigæ tuæ salvatio.
9 Suscitans suscitabis arcum tuum, juramenta tribubus quæ locutus es ; fluvios scindes terræ.
10 Viderunt te, et doluerunt montes ; gurges aquarum transiit : dedit abyssus vocem suam ; altitudo manus suas levavit.
11 Sol et luna steterunt in habitaculo suo : in luce sagittarum tuarum ibunt, in splendore fulgurantis hastæ tuæ.
12 In fremitu conculcabis terram ; in furore obstupefacies gentes.
13 Egressus es in salutem populi tui, in salutem cum christo tuo : percussisti caput de domo impii, denudasti fundamentum ejus usque ad collum.
14 Maledixisti sceptris ejus, capiti bellatorum ejus, venientibus ut turbo ad dispergendum me : exsultatio eorum, sicut ejus qui devorat pauperem in abscondito.
15 Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum.
16 Audivi, et conturbatus est venter meus ; a voce contremuerunt labia mea. Ingrediatur putredo in ossibus meis, et subter me scateat : ut requiescam in die tribulationis, ut ascendam ad populum accinctum nostrum.
17 Ficus enim non florebit, et non erit germen in vineis ; mentietur opus olivæ, et arva non afferent cibum : abscindetur de ovili pecus, et non erit armentum in præsepibus.
18 Ego autem in Domino gaudebo ; et exsultabo in Deo Jesu meo.
19 Deus Dominus fortitudo mea, et ponet pedes meos quasi cervorum : et super excelsa mea deducet me victor in psalmis canentem.
© 2018 ERF Medien