Hilfe

Vulgata

1 His ita gestis, accidit ut peccarent duo eunuchi, pincerna regis Ægypti, et pistor, domino suo.
2 Iratusque contra eos Pharao (nam alter pincernis præerat, alter pistoribus),
3 misit eos in carcerem principis militum, in quo erat vinctus et Joseph.
4 At custos carceris tradidit eos Joseph, qui et ministrabat eis : aliquantulum temporis fluxerat, et illi in custodia tenebantur.
5 Videruntque ambo somnium nocte una, juxta interpretationem congruam sibi :
6 ad quos cum introisset Joseph mane, et vidisset eos tristes,
7 sciscitatus est eos, dicens : Cur tristior est hodie solito facies vestra ?
8 Qui responderunt : Somnium vidimus, et non est qui interpretetur nobis. Dixitque ad eos Joseph : Numquid non Dei est interpretatio ? referte mihi quid videritis.
9 Narravit prior, præpositus pincernarum, somnium suum : Videbam coram me vitem,
10 in qua erant tres propagines, crescere paulatim in gemmas, et post flores uvas maturescere :
11 calicemque Pharaonis in manu mea : tuli ergo uvas, et expressi in calicem quem tenebam, et tradidi poculum Pharaoni.
12 Respondit Joseph : Hæc est interpretatio somnii : tres propagines, tres adhuc dies sunt :
13 post quos recordabitur Pharao ministerii tui, et restituet te in gradum pristinum : dabisque ei calicem juxta officium tuum, sicut ante facere consueveras.
14 Tantum memento mei, cum bene tibi fuerit, et facias mecum misericordiam : ut suggeras Pharaoni ut educat me de isto carcere :
15 quia furto sublatus sum de terra Hebræorum, et hic innocens in lacum missus sum.
16 Videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset, ait : Et ego vidi somnium : quod tria canistra farinæ haberem super caput meum :
17 et in uno canistro quod erat excelsius, portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria, avesque comedere ex eo.
18 Respondit Joseph : Hæc est interpretatio somnii : tria canistra, tres adhuc dies sunt :
19 post quos auferet Pharao caput tuum, ac suspendet te in cruce, et lacerabunt volucres carnes tuas.
20 Exinde dies tertius natalitius Pharaonis erat : qui faciens grande convivium pueris suis, recordatus est inter epulas magistri pincernarum, et pistorum principis.
21 Restituitque alterum in locum suum, ut porrigeret ei poculum :
22 alterum suspendit in patibulo, ut conjectoris veritas probaretur.
23 Et tamen succedentibus prosperis, præpositus pincernarum oblitus est interpretis sui.
© 2018 ERF Medien