Hilfe

Vulgata

1 Init autem consilium David cum tribunis, et centurionibus, et universis principibus,
2 et ait ad omnem cœtum Israël : Si placet vobis, et a Domino Deo nostro egreditur sermo, quem loquor, mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israël, et ad sacerdotes, et Levitas, qui habitant in suburbanis urbium, ut congregentur ad nos,
3 et reducamus arcam Dei nostri ad nos : non enim requisivimus eam in diebus Saul.
4 Et respondit universa multitudo ut ita fieret : placuerat enim sermo omni populo.
5 Congregavit ergo David cunctum Israël a Sihor Ægypti, usque dum ingrediaris Emath, ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim.
6 Et ascendit David, et omnis vir Israël, ad collem Cariathiarim, qui est in Juda, ut afferret inde arcam Domini Dei sedentis super cherubim, ubi invocatum est nomen ejus.
7 Imposueruntque arcam Dei super plaustrum novum, de domo Abinadab : Oza autem, et frater ejus minabant plaustrum.
8 Porro David, et universus Israël, ludebant coram Deo omni virtute in canticis, et in citharis et psalteriis, et tympanis, et cymbalis, et tubis.
9 Cum autem pervenisset ad aream Chidon, tetendit Oza manum suam, ut sustentaret arcam : bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam.
10 Iratus est itaque Dominus contra Ozam, et percussit eum, eo quod tetigisset arcam : et mortuus est ibi coram Domino.
11 Contristatusque est David, eo quod divisisset Dominus Ozam : vocavitque locum illum Divisio Ozæ, usque in præsentem diem.
12 Et timuit Deum tunc temporis, dicens : Quomodo possum ad me introducere arcam Dei ?
13 et ob hanc causam non adduxit eam ad se, hoc est, in civitatem David, sed avertit in domum Obededom Gethæi.
14 Mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus : et benedixit Dominus domui ejus, et omnibus quæ habebat.
© 2018 ERF Medien