Schließen
BibleServer ist ein auf Spenden basiertes Projekt von ERF Medien. Bereits mit 25 € unterstützen Sie den Fortbestand dieser Website.
Jetzt spenden
Hilfe

Vulgata

1 Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis :
2 novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula :
3 qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis :
4 tanto melior angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit.
5 Cui enim dixit aliquando angelorum : Filius meus es tu, ego hodie genui te ? Et rursum : Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium ?
6 Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit : Et adorent eum omnes angeli Dei.
7 Et ad angelos quidem dicit : Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.
8 Ad Filium autem : Thronus tuus Deus in sæculum sæculi : virga æquitatis, virga regni tui.
9 Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem : propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis præ participibus tuis.
10 Et : Tu in principio Domine terram fundasti : et opera manuum tuarum sunt cæli.
11 Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent :
12 et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur : tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
13 Ad quem autem angelorum dixit aliquando : Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ?
14 Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hæreditatem capient salutis ?
© 2017 ERF Medien