Schließen
BibleServer ist ein auf Spenden basiertes Projekt von ERF Medien. Bereits mit 25 € unterstützen Sie den Fortbestand dieser Website.
Jetzt spenden
Hilfe

Vulgata

1 Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi,
2 et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.
3 Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos :
4 aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quæ ad rem non pertinet : sed magis gratiarum actio.
5 Hoc enim scitote intelligentes : quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hæreditatem in regno Christi et Dei.
6 Nemo vos seducat inanibus verbis : propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ.
7 Nolite ergo effici participes eorum.
8 Eratis enim aliquando tenebræ : nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate :
9 fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate :
10 probantes quid sit beneplacitum Deo :
11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite.
12 Quæ enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere.
13 Omnia autem, quæ arguuntur, a lumine manifestantur : omne enim, quod manifestatur, lumen est.
14 Propter quod dicit : Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.
15 Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis : non quasi insipientes,
16 sed ut sapientes : redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
17 Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quæ sit voluntas Dei.
18 Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto,
19 loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino,
20 gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri,
21 subjecti invicem in timore Christi.
22 Mulieres viris suis subditæ sint, sicut Domino :
23 quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiæ : ipse, salvator corporis ejus.
24 Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus.
25 Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea,
26 ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ,
27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.
28 Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit.
29 Nemo enim umquam carnem suam odio habuit : sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam :
30 quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus.
31 Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una.
32 Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia.
33 Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat : uxor autem timeat virum suum.
© 2017 ERF Medien