Hilfe

Vulgata

1 Alleluja, Aggæi et Zachariæ.
2 Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea ; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus,
3 in filiis hominum, in quibus non est salus.
4 Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam ; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
5 Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius :
6 qui fecit cælum et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt.
7 Qui custodit veritatem in sæculum ; facit judicium injuriam patientibus ; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos,
8 Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos ; Dominus diligit justos.
9 Dominus custodit advenas ; pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet.
10 Regnabit Dominus in sæcula ; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.
© 2017 ERF Medien