Schließen
BibleServer ist ein auf Spenden basiertes Projekt von ERF Medien. Bereits mit 25 € unterstützen Sie den Fortbestand dieser Website.
Jetzt spenden
Hilfe

Vulgata

1 In finem, in carminibus. Psalmus David.
2 Cum invocarem exaudivit me Deus justitiæ meæ, in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, et exaudi orationem meam.
3 Filii hominum, usquequo gravi corde ? Ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium ?
4 Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum ; Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum.
5 Irascimini, et nolite peccare ; quæ dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini.
6 Sacrificate sacrificium justitiæ, et sperate in Domino. Multi dicunt : Quis ostendit nobis bona ?
7 Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine : dedisti lætitiam in corde meo.
8 A fructu frumenti, vini, et olei sui, multiplicati sunt.
9 In pace in idipsum dormiam, et requiescam ;
10 quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.
© 2017 ERF Medien