Schließen
BibleServer ist ein auf Spenden basiertes Projekt von ERF Medien. Bereits mit 25 € unterstützen Sie den Fortbestand dieser Website.
Jetzt spenden
Hilfe

Vulgata

1 Occasiones quærit qui vult recedere ab amico, omni tempore erit exprobrabilis.
2 Non recipit stultus verba prudentiæ, nisi ea dixeris quæ versantur in corde ejus.
3 Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit ; sed sequitur eum ignominia et opprobrium.
4 Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiæ.
5 Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate judicii.
6 Labia stulti miscent se rixis, et os ejus jurgia provocat.
7 Os stulti contritio ejus, et labia ipsius ruina animæ ejus.
8 Verba bilinguis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum dejicit timor ; animæ autem effeminatorum esurient.
9 Qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis.
10 Turris fortissima nomen Domini ; ad ipsum currit justus, et exaltabitur.
11 Substantia divitis urbs roboris ejus, et quasi murus validus circumdans eum.
12 Antequam conteratur, exaltatur cor hominis, et antequam glorificetur, humiliatur.
13 Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat et confusione dignum.
14 Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam ; spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere ?
15 Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientium quærit doctrinam.
16 Donum hominis dilatat viam ejus, et ante principes spatium ei facit.
17 Justus prior est accusator sui : venit amicus ejus, et investigabit eum.
18 Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque dijudicat.
19 Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma, et judicia quasi vectes urbium.
20 De fructu oris viri replebitur venter ejus, et genimina labiorum ipsius saturabunt eum.
21 Mors et vita in manu linguæ ; qui diligunt eam comedent fructus ejus.
22 Qui invenit mulierem bonam invenit bonum, et hauriet jucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam expellit bonum ; qui autem tenet adulteram stultus est et impius.
23 Cum obsecrationibus loquetur pauper, et dives effabitur rigide.
24 Vir amabilis ad societatem magis amicus erit quam frater.
© 2016 ERF Medien