Schließen
BibleServer ist ein auf Spenden basiertes Projekt von ERF Medien. Bereits mit 25 € unterstützen Sie den Fortbestand dieser Website.
Jetzt spenden
Hilfe

Vulgata

1 Psalmus ipsi David. Dominus regnavit : irascantur populi ; qui sedet super cherubim : moveatur terra.
2 Dominus in Sion magnus, et excelsus super omnes populos.
3 Confiteantur nomini tuo magno, quoniam terribile et sanctum est,
4 et honor regis judicium diligit. Tu parasti directiones ; judicium et justitiam in Jacob tu fecisti.
5 Exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est.
6 Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus ; invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos ;
7 in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia ejus, et præceptum quod dedit illis.
8 Domine Deus noster, tu exaudiebas eos ; Deus, tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum.
9 Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus, quoniam sanctus Dominus Deus noster.
© 2016 ERF Medien