Schließen
BibleServer ist ein auf Spenden basiertes Projekt von ERF Medien. Bereits mit 25 € unterstützen Sie den Fortbestand dieser Website.
Jetzt spenden
Hilfe

Vulgata

1 Psalmus ipsi David. Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus.
2 Notum fecit Dominus salutare suum ; in conspectu gentium revelavit justitiam suam.
3 Recordatus est misericordiæ suæ, et veritatis suæ domui Israël. Viderunt omnes termini terræ salutare Dei nostri.
4 Jubilate Deo, omnis terra ; cantate et exsultate, et psallite.
5 Psallite Domino in cithara ; in cithara et voce psalmi ;
6 in tubis ductilibus, et voce tubæ corneæ. Jubilate in conspectu regis Domini ;
7 moveatur mare, et plenitudo ejus ; orbis terrarum, et qui habitant in eo.
8 Flumina plaudent manu, simul montes exsultabunt
9 a conspectu Domini, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrarum in justitia, et populos in æquitate.
© 2016 ERF Medien