Schließen
BibleServer ist ein auf Spenden basiertes Projekt von ERF Medien. Bereits mit 25 € unterstützen Sie den Fortbestand dieser Website.
Jetzt spenden
Hilfe

Vulgata

1 In finem, filiis Core. Psalmus.
2 Benedixisti, Domine, terram tuam ; avertisti captivitatem Jacob.
3 Remisisti iniquitatem plebis tuæ, operuisti omnia peccata eorum.
4 Mitigasti omnem iram tuam, avertisti ab ira indignationis tuæ.
5 Converte nos, Deus salutaris noster, et averte iram tuam a nobis.
6 Numquid in æternum irasceris nobis ? aut extendes iram tuam a generatione in generationem ?
7 Deus, tu conversus vivificabis nos, et plebs tua lætabitur in te.
8 Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis.
9 Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor.
10 Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra.
11 Misericordia et veritas obviaverunt sibi ; justitia et pax osculatæ sunt.
12 Veritas de terra orta est, et justitia de cælo prospexit.
13 Etenim Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum.
14 Justitia ante eum ambulabit, et ponet in via gressus suos.
© 2016 ERF Medien