Schließen
BibleServer ist ein auf Spenden basiertes Projekt von ERF Medien. Bereits mit 25 € unterstützen Sie den Fortbestand dieser Website.
Jetzt spenden
Hilfe

Vulgata

1 Canticum Psalmi Asaph.
2 Deus, quis similis erit tibi ? ne taceas, neque compescaris, Deus :
3 quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te extulerunt caput.
4 Super populum tuum malignaverunt consilium, et cogitaverunt adversus sanctos tuos.
5 Dixerunt : Venite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israël ultra.
6 Quoniam cogitaverunt unanimiter, simul adversum te testamentum disposuerunt :
7 tabernacula Idumæorum et Ismahelitæ, Moab et Agareni,
8 Gebal et Ammon, et Amalec ; alienigenæ cum habitantibus Tyrum.
9 Etenim Assur venit cum illis, facti sunt in adjutorium filiis Lot.
10 Fac illis sicut Madian et Sisaræ, sicut Jabin in torrente Cisson.
11 Disperierunt in Endor, facti sunt ut stercus terræ.
12 Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana ; omnes principes eorum
13 qui dixerunt : Hæreditate possideamus sanctuarium Dei.
14 Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti.
15 Sicut ignis qui comburit silvam, et sicut flamma comburens montes ;
16 ita persequeris illos in tempestate tua, et in ira tua turbabis eos.
17 Imple facies eorum ignominia, et quærent nomen tuum, Domine.
18 Erubescant, et conturbentur in sæculum sæculi, et confundantur, et pereant.
19 Et cognoscant quia nomen tibi Dominus ; tu solus Altissimus in omni terra.
© 2016 ERF Medien