Schließen
BibleServer ist ein auf Spenden basiertes Projekt von ERF Medien. Bereits mit 25 € unterstützen Sie den Fortbestand dieser Website.
Jetzt spenden
Hilfe

Vulgata

1 In finem, pro iis qui commutabuntur. Testimonium Asaph, psalmus.
2 Qui regis Israël, intende ; qui deducis velut ovem Joseph. Qui sedes super cherubim, manifestare
3 coram Ephraim, Benjamin, et Manasse. Excita potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos.
4 Deus converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
5 Domine Deus virtutum, quousque irasceris super orationem servi tui ?
6 Cibabis nos pane lacrimarum, et potum dabis nobis in lacrimis in mensura ?
7 Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris, et inimici nostri subsannaverunt nos.
8 Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
9 Vineam de Ægypto transtulisti, et ejecisti gentes, et plantasti eam.
10 Dux itineris fuisti in conspectu ejus ; plantasti radices ejus, et implevit terram.
11 Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei.
12 Extendit palmites suos usque ad mare, et usque ad flumen propagines ejus.
13 Ut quid destruxisti maceriam ejus, et vindemiant eam omnes qui prætergrediuntur viam ?
14 Exterminavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam.
15 Deus virtutum, convertere, respice de cælo, et vide, et visita vineam istam ;
16 et perfice eam quam plantavit dextera tua, et super filium hominis quem confirmasti tibi.
17 Incensa igni et suffossa, ab increpatione vultus tui peribunt.
18 Fiat manus tua super virum dexteræ tuæ, et super filium hominis quem confirmasti tibi.
19 Et non discedimus a te ; vivificabis nos, et nomen tuum invocabimus.
20 Domine Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
© 2016 ERF Medien