Schließen
BibleServer ist ein auf Spenden basiertes Projekt von ERF Medien. Bereits mit 25 € unterstützen Sie den Fortbestand dieser Website.
Jetzt spenden
Hilfe

Vulgata

1 In finem. Psalmus David.
2 Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor ; a timore inimici eripe animam meam.
3 Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem.
4 Quia exacuerunt ut gladium linguas suas ; intenderunt arcum rem amaram,
5 ut sagittent in occultis immaculatum.
6 Subito sagittabunt eum, et non timebunt ; firmaverunt sibi sermonem nequam. Narraverunt ut absconderent laqueos ; dixerunt : Quis videbit eos ?
7 Scrutati sunt iniquitates ; defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo ad cor altum ;
8 et exaltabitur Deus. Sagittæ parvulorum factæ sunt plagæ eorum ;
9 et infirmatæ sunt contra eos linguæ eorum. Conturbati sunt omnes qui videbant eos ;
10 et timuit omnis homo. Et annuntiaverunt opera Dei ; et facta ejus intellexerunt.
11 Lætabitur justus in Domino, et sperabit in eo ; et laudabuntur omnes recti corde.
© 2016 ERF Medien