Schließen
BibleServer ist ein auf Spenden basiertes Projekt von ERF Medien. Bereits mit 25 € unterstützen Sie den Fortbestand dieser Website.
Jetzt spenden
Hilfe

Vulgata

1 In finem, pro Idithun. Psalmus David.
2 Nonne Deo subjecta erit anima mea ? ab ipso enim salutare meum.
3 Nam et ipse Deus meus et salutaris meus ; susceptor meus, non movebor amplius.
4 Quousque irruitis in hominem ? interficitis universi vos, tamquam parieti inclinato et maceriæ depulsæ ?
5 Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere ; cucurri in siti ; ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant.
6 Verumtamen Deo subjecta esto, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea ;
7 quia ipse Deus meus et salvator meus, adjutor meus, non emigrabo.
8 In Deo salutare meum et gloria mea ; Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est.
9 Sperate in eo, omnis congregatio populi ; effundite coram illo corda vestra ; Deus adjutor noster in æternum.
10 Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum.
11 Nolite sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere ; divitiæ si affluant, nolite cor apponere.
12 Semel locutus est Deus ; duo hæc audivi : quia potestas Dei est,
13 et tibi, Domine, misericordia : quia tu reddes unicuique juxta opera sua.
© 2016 ERF Medien