Schließen
BibleServer ist ein auf Spenden basiertes Projekt von ERF Medien. Bereits mit 25 € unterstützen Sie den Fortbestand dieser Website.
Jetzt spenden
Hilfe

Vulgata

1 In finem. Pro his qui immutabuntur, in tituli inscriptionem ipsi David, in doctrinam,
2 cum succendit Mesopotamiam Syriæ, et Sobal, et convertit Joab, et percussit Idumæam in valle Salinarum duodecim millia.
3 Deus, repulisti nos, et destruxisti nos ; iratus es, et misertus es nobis.
4 Commovisti terram, et conturbasti eam ; sana contritiones ejus, quia commota est.
5 Ostendisti populo tuo dura ; potasti nos vino compunctionis.
6 Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus ; ut liberentur dilecti tui,
7 salvum fac dextera tua, et exaudi me.
8 Deus locutus est in sancto suo : lætabor, et partibor Sichimam ; et convallem tabernaculorum metibor.
9 Meus est Galaad, et meus est Manasses ; et Ephraim fortitudo capitis mei. Juda rex meus ;
10 Moab olla spei meæ. In Idumæam extendam calceamentum meum : mihi alienigenæ subditi sunt.
11 Quis deducet me in civitatem munitam ? quis deducet me usque in Idumæam ?
12 Nonne tu, Deus, qui repulisti nos ? et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris ?
13 Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.
14 In Deo faciemus virtutem ; et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.
© 2016 ERF Medien