Schließen
BibleServer ist ein auf Spenden basiertes Projekt von ERF Medien. Bereits mit 25 € unterstützen Sie den Fortbestand dieser Website.
Jetzt spenden
Hilfe

Vulgata

1 In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, quando misit Saul, et custodivit domum ejus, ut eum interficeret.
2 Eripe me de inimicis mei, Deus meus, et ab insurgentibus in me libera me.
3 Eripe me de operantibus iniquitatem, et de viris sanguinum salva me.
4 Quia ecce ceperunt animam meam ; irruerunt in me fortes.
5 Neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine ; sine iniquitate cucurri, et direxi.
6 Exsurge in occursum meum, et vide : et tu, Domine Deus virtutum, Deus Israël, intende ad visitandas omnes gentes ; non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem.
7 Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes ; et circuibunt civitatem.
8 Ecce loquentur in ore suo, et gladius in labiis eorum : quoniam quis audivit ?
9 Et tu, Domine, deridebis eos ; ad nihilum deduces omnes gentes.
10 Fortitudinem meam ad te custodiam, quia, Deus, susceptor meus es.
11 Deus meus, misericordia ejus præveniet me.
12 Deus ostendet mihi super inimicos meos ; ne occidas eos, nequando obliviscantur populi mei. Disperge illos in virtute tua, et depone eos, protector meus, Domine ;
13 delictum oris eorum, sermonem labiorum ipsorum ; et comprehendantur in superbia sua. Et de execratione et mendacio annuntiabuntur,
14 in consummatione, in ira consummationis ; et non erunt. Et scient quia Deus dominabitur Jacob, et finium terræ.
15 Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes ; et circuibunt civitatem.
16 Ipsi dispergentur ad manducandum ; si vero non fuerint saturati, et murmurabunt.
17 Ego autem cantabo fortitudinem tuam, et exsultabo mane misericordiam tuam ; quia factus es susceptor meus, et refugium meum in die tribulationis meæ.
18 Adjutor meus, tibi psallam, quia Deus susceptor meus es ; Deus meus, misericordia mea.
© 2016 ERF Medien