Schließen
BibleServer ist ein auf Spenden basiertes Projekt von ERF Medien. Bereits mit 25 € unterstützen Sie den Fortbestand dieser Website.
Jetzt spenden
Hilfe

Vulgata

1 In finem, filiis Core. Psalmus.
2 Audite hæc, omnes gentes ; auribus percipite, omnes qui habitatis orbem :
3 quique terrigenæ et filii hominum, simul in unum dives et pauper.
4 Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam.
5 Inclinabo in parabolam aurem meam ; aperiam in psalterio propositionem meam.
6 Cur timebo in die mala ? Iniquitas calcanei mei circumdabit me.
7 Qui confidunt in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum gloriantur.
8 Frater non redimit, redimet homo : non dabit Deo placationem suam,
9 et pretium redemptionis animæ suæ. Et laborabit in æternum ;
10 et vivet adhuc in finem.
11 Non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes. Simul insipiens et stultus peribunt ; et relinquent alienis divitias suas ;
12 et sepulchra eorum domus illorum in æternum, tabernacula eorum in progenie et progenie ; vocaverunt nomina sua in terris suis.
13 Et homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.
14 Hæc via illorum scandalum ipsis ; et postea in ore suo complacebunt.
15 Sicut oves in inferno positi sunt : mors depascet eos. Et dominabuntur eorum justi in matutino ; et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum.
16 Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi, cum acceperit me.
17 Ne timueris cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus ;
18 quoniam, cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria ejus.
19 Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur ; confitebitur tibi cum benefeceris ei.
20 Introibit usque in progenies patrum suorum ; et usque in æternum non videbit lumen.
21 Homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.
© 2016 ERF Medien