Schließen
BibleServer ist ein auf Spenden basiertes Projekt von ERF Medien. Bereits mit 25 € unterstützen Sie den Fortbestand dieser Website.
Jetzt spenden
Hilfe

Vulgata

1 In finem. Psalmus ipsi David.
2 Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi.
3 Et exaudivit preces meas, et eduxit me de lacu miseriæ et de luto fæcis. Et statuit super petram pedes meos, et direxit gressus meos.
4 Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro. Videbunt multi, et timebunt, et sperabunt in Domino.
5 Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas.
6 Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua ; et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum.
7 Sacrificium et oblationem noluisti ; aures autem perfecisti mihi. Holocaustum et pro peccato non postulasti ;
8 tunc dixi : Ecce venio. In capite libri scriptum est de me,
9 ut facerem voluntatem tuam. Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei.
10 Annuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna, ecce labia mea non prohibebo ; Domine, tu scisti.
11 Justitiam tuam non abscondi in corde meo ; veritatem tuam et salutare tuum dixi ; non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo.
12 Tu autem, Domine, ne longe facias miserationes tuas a me ; misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me.
13 Quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus ; comprehenderunt me iniquitates meæ, et non potui ut viderem. Multiplicatæ sunt super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me.
14 Complaceat tibi, Domine, ut eruas me ; Domine, ad adjuvandum me respice.
15 Confundantur et revereantur simul, qui quærunt animam meam, ut auferant eam ; convertantur retrorsum et revereantur, qui volunt mihi mala.
16 Ferant confestim confusionem suam, qui dicunt mihi : Euge, euge !
17 Exsultent et lætentur super te omnes quærentes te, et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.
18 Ego autem mendicus sum et pauper ; Dominus sollicitus est mei. Adjutor meus et protector meus tu es ; Deus meus, ne tardaveris.
© 2016 ERF Medien