Schließen
BibleServer ist ein auf Spenden basiertes Projekt von ERF Medien. Bereits mit 25 € unterstützen Sie den Fortbestand dieser Website.
Jetzt spenden
Hilfe

Vulgata

1 Psalmus David. Dominus regit me, et nihil mihi deerit :
2 in loco pascuæ ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me,
3 animam meam convertit. Deduxit me super semitas justitiæ, propter nomen suum.
4 Nam, etsi ambulavero in medio umbræ mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua, et baculus tuus, ipsa me consolata sunt.
5 Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos qui tribulant me ; impinguasti in oleo caput meum ; et calix meus inebrians quam præclarus est !
6 Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitæ meæ ; et ut inhabitem in domo Domini, in longitudinem dierum.
© 2016 ERF Medien