Schließen
BibleServer ist ein auf Spenden basiertes Projekt von ERF Medien. Bereits mit 25 € unterstützen Sie den Fortbestand dieser Website.
Jetzt spenden
Hilfe

Vulgata

1 Tituli inscriptio, ipsi David. Conserva me, Domine, quoniam speravi in te.
2 Dixi Domino : Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges.
3 Sanctis, qui sunt in terra ejus, mirificavit omnes voluntates meas in eis.
4 Multiplicatæ sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus ; nec memor ero nominum eorum per labia mea.
5 Dominus pars hæreditatis meæ, et calicis mei : tu es qui restitues hæreditatem meam mihi.
6 Funes ceciderunt mihi in præclaris ; etenim hæreditas mea præclara est mihi.
7 Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum ; insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei.
8 Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi, ne commovear.
9 Propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea ; insuper et caro mea requiescet in spe.
10 Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
11 Notas mihi fecisti vias vitæ ; adimplebis me lætitia cum vultu tuo : delectationes in dextera tua usque in finem.
© 2016 ERF Medien