Schließen
BibleServer ist ein auf Spenden basiertes Projekt von ERF Medien. Bereits mit 25 € unterstützen Sie den Fortbestand dieser Website.
Jetzt spenden
Hilfe

Vulgata

1 Alleluja. Laudate Dominum de cælis ; laudate eum in excelsis.
2 Laudate eum, omnes angeli ejus ; laudate eum, omnes virtutes ejus.
3 Laudate eum, sol et luna ; laudate eum, omnes stellæ et lumen.
4 Laudate eum, cæli cælorum ; et aquæ omnes quæ super cælos sunt,
5 laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt ; ipse mandavit, et creata sunt.
6 Statuit ea in æternum, et in sæculum sæculi ; præceptum posuit, et non præteribit.
7 Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi ;
8 ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quæ faciunt verbum ejus ;
9 montes, et omnes colles ; ligna fructifera, et omnes cedri ;
10 bestiæ, et universa pecora ; serpentes, et volucres pennatæ ;
11 reges terræ et omnes populi, principes et omnes judices terræ ;
12 juvenes et virgines, senes cum junioribus laudent nomen Domini,
13 quia exaltatum est nomen ejus solius.
14 Confessio ejus super cælum et terram ; et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis ejus ; filiis Israël, populo appropinquanti sibi. Alleluja.
© 2016 ERF Medien