Schließen
BibleServer ist ein auf Spenden basiertes Projekt von ERF Medien. Bereits mit 25 € unterstützen Sie den Fortbestand dieser Website.
Jetzt spenden
Hilfe

Vulgata

1 In finem. Psalmus David.
2 Eripe me, Domine, ab homine malo ; a viro iniquo eripe me.
3 Qui cogitaverunt iniquitates in corde, tota die constituebant prælia.
4 Acuerunt linguas suas sicut serpentis ; venenum aspidum sub labiis eorum.
5 Custodi me, Domine, de manu peccatoris, et ab hominibus iniquis eripe me : qui cogitaverunt supplantare gressus meos ;
6 absconderunt superbi laqueum mihi, et funes extenderunt in laqueum ; juxta iter scandalum posuerunt mihi.
7 Dixi Domino : Deus meus es tu ; exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ.
8 Domine, Domine, virtus salutis meæ, obumbrasti super caput meum in die belli.
9 Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori ; cogitaverunt contra me ; ne derelinquas me, ne forte exaltentur.
10 Caput circuitus eorum, labor labiorum ipsorum operiet eos.
11 Cadent super eos carbones, in ignem dejicies eos ; in miseriis non subsistent.
12 Vir linguosus non dirigetur in terra, virum injustum mala capient in interitu.
13 Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis, et vindictam pauperum.
14 Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo ; et habitabunt recti cum vultu tuo.
© 2016 ERF Medien