Schließen
BibleServer ist ein auf Spenden basiertes Projekt von ERF Medien. Bereits mit 25 € unterstützen Sie den Fortbestand dieser Website.
Jetzt spenden
Hilfe

Vulgata

1 Psalmus David, Jeremiæ. Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion.
2 In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra ;
3 quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum ; et qui abduxerunt nos : Hymnum cantate nobis de canticis Sion.
4 Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena ?
5 Si oblitus fuero tui, Jerusalem, oblivioni detur dextera mea.
6 Adhæreat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui ; si non proposuero Jerusalem in principio lætitiæ meæ.
7 Memor esto, Domine, filiorum Edom, in die Jerusalem, qui dicunt : Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea.
8 Filia Babylonis misera ! beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis.
9 Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram.
© 2016 ERF Medien