Schließen
BibleServer ist ein auf Spenden basiertes Projekt von ERF Medien. Bereits mit 25 € unterstützen Sie den Fortbestand dieser Website.
Jetzt spenden
Hilfe

Vulgata

1 Canticum graduum. De profundis clamavi ad te, Domine ;
2 Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuæ intendentes in vocem deprecationis meæ.
3 Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit ?
4 Quia apud te propitiatio est ; et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbo ejus ;
5 speravit anima mea in Domino.
6 A custodia matutina usque ad noctem, speret Israël in Domino ;
7 quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio.
8 Et ipse redimet Israël ex omnibus iniquitatibus ejus.
© 2016 ERF Medien