Schließen
BibleServer ist ein auf Spenden basiertes Projekt von ERF Medien. Bereits mit 25 € unterstützen Sie den Fortbestand dieser Website.
Jetzt spenden
Hilfe

Vulgata

1 Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.
2 Quis loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes ejus ?
3 Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore.
4 Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui ; visita nos in salutari tuo :
5 ad videndum in bonitate electorum tuorum, ad lætandum in lætitia gentis tuæ, ut lauderis cum hæreditate tua.
6 Peccavimus cum patribus nostris ; injuste egimus, iniquitatem fecimus.
7 Patres nostri in Ægypto non intellexerunt mirabilia tua ; non fuerunt memores multitudinis misericordiæ tuæ. Et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum ;
8 et salvavit eos propter nomen suum, ut notam faceret potentiam suam.
9 Et increpuit mare Rubrum, et exsiccatum est ; et deduxit eos in abyssis sicut in deserto.
10 Et salvavit eos de manu odientium, et redemit eos de manu inimici.
11 Et operuit aqua tribulantes eos ; unus ex eis non remansit.
12 Et crediderunt verbis ejus, et laudaverunt laudem ejus.
13 Cito fecerunt, obliti sunt operum ejus ; et non sustinuerunt consilium ejus.
14 Et concupierunt concupiscentiam in deserto, et tentaverunt Deum in inaquoso.
15 Et dedit eis petitionem ipsorum, et misit saturitatem in animas eorum.
16 Et irritaverunt Moysen in castris, Aaron, sanctum Domini.
17 Aperta est terra, et deglutivit Dathan, et operuit super congregationem Abiron.
18 Et exarsit ignis in synagoga eorum, flamma combussit peccatores.
19 Et fecerunt vitulum in Horeb, et adoraverunt sculptile.
20 Et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fœnum.
21 Obliti sunt Deum qui salvavit eos, qui fecit magnalia in Ægypto,
22 mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro.
23 Et dixit ut disperderet eos, si non Moyses, electus ejus, stetisset in confractione in conspectu ejus, ut averteret iram ejus, ne disperderet eos.
24 Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem ; non crediderunt verbo ejus.
25 Et murmuraverunt in tabernaculis suis ; non exaudierunt vocem Domini.
26 Et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto.
27 Et ut dejiceret semen eorum in nationibus, et dispergeret eos in regionibus.
28 Et initiati sunt Beelphegor, et comederunt sacrificia mortuorum.
29 Et irritaverunt eum in adinventionibus suis, et multiplicata est in eis ruina.
30 Et stetit Phinees, et placavit, et cessavit quassatio.
31 Et reputatum est ei in justitiam, in generationem et generationem usque in sempiternum.
32 Et irritaverunt eum ad Aquas contradictionis ; et vexatus est Moyses propter eos ;
33 quia exacerbaverunt spiritum ejus, et distinxit in labiis suis.
34 Non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis ;
35 et commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum ;
36 et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum.
37 Et immolaverunt filios suos et filias suas dæmoniis.
38 Et effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Et infecta est terra in sanguinibus ;
39 et contaminata est in operibus eorum, et fornicati sunt in adinventionibus suis.
40 Et iratus est furore Dominus in populum suum, et abominatus est hæreditatem suam.
41 Et tradidit eos in manus gentium ; et dominati sunt eorum qui oderunt eos.
42 Et tribulaverunt eos inimici eorum ; et humiliati sunt sub manibus eorum ;
43 sæpe liberavit eos. Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo ; et humiliati sunt in iniquitatibus suis.
44 Et vidit cum tribularentur, et audivit orationem eorum.
45 Et memor fuit testamenti sui, et pœnituit eum secundum multitudinem misericordiæ suæ ;
46 et dedit eos in misericordias, in conspectu omnium qui ceperant eos.
47 Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus ; ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua.
48 Benedictus Dominus Deus Israël, a sæculo et usque in sæculum ; et dicet omnis populus : Fiat ! fiat !
© 2016 ERF Medien